topher

6 points to the first person (other than Nathan) who posts what poem it is.

MORS IABROCHII

Coesper erat: tune lubricilesz ultravia circum
Urgebant gyros gimblculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabuere rathae.

O fuge Iabrochium, sanguis meus! Ille recurvis
Unguibus, estque avidis dentibus ille minax.
Ububae fuge cautus avis vim, gnate! Neque unquam
Faederpax contra te frumiosus eat!

Vorpali gladio juvenis succingitur: hostis
Manxumus ad medium quaeritur usque diem:
Jamque via fesso, sed plurima mente prementi,
Tumtumiae frondis suaserat umbra moram.

Consilia interdum stetit egnia mene revolvens;
At gravis in densa fronde susuffrus erat,
Spiculaque ex oculis jacientis flammea, tulseam
Per silvam venit burbur Iabrochii!

Vorpali, semel atque iterum collectus in ictum,
Persnicuit gladis persnacuitque puer:
Deinde galumphatus, spernens informe Cadaver,
Horrendum monstri rettulit ipse caput.

Victor Iabrochii, spoliis insignis opimis,
Rursus in amplexus, o radiose, meos!
O frabiose dies! CALLO clamateque CALLA!
Vix potuit laetus chorticulare pater.

Coesper erat: tunc lubriciles ultravia circum
Urgebant gyros gimbiculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabere rathae.

Anonymous

3 thoughts on “A favorite poem

Leave a Reply

Your email address will not be published.